# Theodori Mopsuesteni Excerpta 5.9

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, Excerptum Quintum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-3/theodori-mopsuesteni-excerpta/5.9

Non sic, inquit, in eo quod est ex semine David, sicut in prophetis, habitavit Deus Verbum. Illi enim particulari quadam et modica [Baluz. modicata ] quantitate sancti Spiritus gratia fruebautur; hic autem in his, in quibus interdum erant illi, jugiter permanebat, et gloria Verbi ac sapientia replebatur. Alter intelligendus procul dubio praeter eum, et subsistens [ Baluz. sustinens ] proprie filius ac seorsum; non enim Verbum semetipsum sapientia replebat et gloria, sed alteri potius haec quae sunt insignia conferebat.

---

Anonymus, Theodori Mopsuesteni Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp795/tmp795/tmp795.tmp795.opp-lat1.xml.
