Latin
1.1.1 to 1.1.4
Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.1.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt aduersum me. Resonare audeo, tipo dicam, quoniam homo qui uanitate temporali est resancitus ac ponderosus uitiorum sicut ouis absque gubernatione in uico errasse iudicatur non recolens, ubi corruat finis eius. Tenebratus mente dicitur, salubre consilium penitus ignorans lippusque uisu proximum, ymmo ad suprema suum intuitum dirigere non atemptat. Dauid equidem uates egregius ac Deo dilectus, cognitor sui facinoris, tibicen Christi et lyra Noui testamenti, a facie iniquissimi Saulis, terribilis sui soceri, factus profugus, quodam uehementi stupore mentis ad illum, qui contra folium arboris suam inhaustibilem ostendit potentiam, et quondam in extasi sue mentis positus uerba in principio proposita titubabat: Domine, quid etc. Uti reuera ipsum elegicum carumque, manu forti denodatum, tripartitam aut alegoricam presignat censuram. Iadera utique, quę tantis ignominiis et molestiis Venetorum multo iam temporis profluxo curiculo extitit dirissime cepsitata, quod non solum mamonam temporalem, quam homines presenti seculo ducunt uitam, consumere nitebatur, verum etiam, quod deterius est, corpore et uita cupiebat priuare, decus nec gloriam recolens, sed eas procul a se abiiciens tanquam iustitiam suffocans atque studiosam politicam, quam summus Monarcha gelatus est, uelut tegens in antro. Illi Veneti Iaderanorum urbem, quę principatum inter ciuitates regionis Dalmatię dicitur obtinuisse, delere de terra uiuentium proposuerunt ac anguste et horrende dissipare, nullum genus sceleris atribuentes eidem, sed dethrahentium linguis fidem adhibentes spiritum contentum non gerere de imperii dominatione in praesenti ciuitate illi imponebant nullumque argumentum aut alicuius speciem erroris in ea comperientes, sicuti lupus immisericors rapit agnum. Quot insontes adhuc ubere alitos ipsorum motionis casu ualuas per orbis girum erumnando direxerunt! Quot egregios, quot alterius conditionis, qui forte adhuc potirentur uita, spiritum naturę ad superiora fecerunt conuolare! Equum nomen Venetię sibi assumpserunt, quia omnes uenatur, ut absorbeat, et numquam gurgitatum refundens. Nam sermo eius numquam fixus in ore habitat, sed ut uaga per aera fertur auis, geminata perutitur parabola, id quod decentiores et elegantiores oratores statuunt et ratificant ipsa sola abhorret. Fides igitur non est eis admittenda pro eo quod camum in regendo fidelem subditum Egidius in libro laudabiliter Regiminis principum autentice disciplinat, regulariter non gubernant, sed deterius more tyrannico in chaos precipitant.