Latin
1.23.1 to 1.23.5
Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.23.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam crebrius supereminentia deitatis, que super cunctis celestibus et terrenis gubernat et tenet imperium, obcecatis crimine flagellum dirę asperitatis coniectat, vt perfida abiecta calle ad solem iustitię properando festinet. Quia igitur Iadra, que tam alto infecta scelere, ut iam in proemio huius nostri opificii particulam monstrauimus, adhuc quiddam in ipsa maius uel equale florendo viget, scilicet illa iniquissima inuidia fraternę gratię, que ossa desicat et animam occidit. Sed quanto ipsi Iadertini commitunt, tanto altissimus sator eos grauiori confibulat pondere, ut cognita vltione via gradiantur tutissima. Cum iam hora octaua vigesimę tertię noctis consumasset Ianuarii mensis eodem anno Domini, indictione, quibus superius descripsimus, Veneti, qui cunctas suas vires eructant in hostes, clam due lembulos igne accensos a fretu ecclesię S. Petri fabricati vltra portum cum rabioso flatu venti septentrionalis, qui eadem nocte afflauerat, versus classes inimicorum penes vrbem impulerunt. Quibus aduersarii austerrime aduersantes, cum ipsorum actum detexissent, ut Venetorum delerent intentum, et ipsos lembulos lympha offuscauerunt suosque anquiromagos fortiori ceperunt studio custodire. Sequenti clarescenti diei polo illa proterua incolarum conceptio, de qua paulisper intonauimus, per quosdam consortes, qui hac radice etiam participabant, illis, qui pręsidebant regimini ciuitatis, sunt promulgata. Nam ipsi sceleratores in aculeo positi proditionem et tam grande facinus sic confessi sunt, ut presentibus instruimus, quod videlicet illam conspirationem, iam superius in pręcedenti capitulo expressam, fini adhęrere non possent commode. Saltem eo die, quo pugna foret mota ad cathenam infringendam per Venetos, studuissent ac procurassent vnam vel plures turres Iadrę prodere ac designare in eorum manibus. Quę si ipsi malefici compleuissent, ut memoratur iuxta eorum spontaneam loquellam, munus dignum ab eis erant percepturi. Multifarie multisque argumentis Veneti ipsam vrbem conati sunt sub eorum suppetere dominio. Quam si quauis via cępissent, iuxta ipsorum firmatam rationem, ordinationem et statutum omnis ciuis, immo quilibet repertus in ipsa, sub crudeli succumberet gladio. Sed Iadertini, in quantum diuina permittebat gratia, potenter contrastabant ipsosque maleficos sub duro detruserunt carcere.