# Obsidio Iadrensis 1.24.1-4

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 1.24.1 to 1.24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.24.1

Postquam ergo Iadertini illud obstaculum cathenę defensare nequiuerunt, acerbo molestati dolore, sed ipsa turbatione non diu perdurante pro eo, quod fortioribus magisteriis et propugnaculis urbem studuerunt munire confeceruntque (ut diximus) plusquam XV trabuchos in vallatione ciuitatis. Architectant multos spingardos in gyro civitatis, vbi flebilioris apparebat virtutis. Eminentissima fabricauerunt edificia, que Veneti procurantes eorum machinis in ruinam pręcipitare, sed ab astris facultas eis non fuit concessa. Item illi fraudulentes mense exeunte Iani quanto dignum pręmium eorum exigentibus meritis tollerauerunt et in fastigium quinque turrium Iadrę fundatarum ex austro eis extiterunt furiales fabricatę, in quibus disiunctum crudeliter sunt interfecti, concernentes ad simile propositum quisquam pręsummere non temptarunt. Accessit in Capitanatus officio Idus 3 o8 Februarii Petrus de Canali prędictus loco Marci Iustiniani, qui Generalis capitaneus erat exercitus terrestris. Parant obsidentes plurimas cymbas, quibus per portum discurrunt inimicis molestiam inferendo. Pars partem vulneribus sauciat. Nam cum quodam secundo Idus Februarii mensis multi plathi Mantuani damnum hostibus exhiberent, inter quos duo erant principaliores cęteris, inter hos duos vnus extitit sic confectus, quod ipsum tabulę ex omnibus partibus cingebant altissime, quod cuiuscumque generationis sagittę detrimentum remigatoribus aliquod non poterant pręstare. Secundusque carabus seu cymba erat ille Mantuanus plathus, in quo constructa erat turris, que a portu Iadre dirimerat cathenam, que adhuc non cessabat inimicis angustiam prębere. Tandem hic carabus ad quirinalem vrbis partem se traxit iuxta, immo preteriens Sagulas accedensque penes quasdam comunes laternas causa eas comburendi. Sed cum iste plathus vellet in pelagum se dirigere nec ualuit satis, remigabant in abiendo, sed sagulare, in quo erat congradatus et confixus, recedere non sinebat. Et quanto plus putabant in pelagus se trahere, tanto affinius vrbi se applicabant. Intuentes hęc hostes tam grande diuinum prodigium, sumptis neccessariis armis celeri passu illuc properant. Et in ęquore vsque ad vmbilicum sic ponderosi se disponebant debellando viriliter ipsum carabum, at illi hostiliter tuebantur.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
