Latin
1.24.5 to 1.24.10
Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.24.5-10
Unproofread scanNot analysed yet
Denique copiosa turba ciuitatis suis fauorem impendere est egressa. Et quamdiu sic mutuo partes certantes, visa est quedam mulier, armata vsque ad fęmora, in mari sita et in potentia duorum lacertorum remum gubernatoris violenter eripuisse. Deinde remigatores videntes spiritu deficere videbantur. Siquis melius poterat, in magna pressura in mare saliebat. Quinque ex ipsis transnatarunt ad reliquas cymbas, que aliquantulum longius distabant. Unusque formosi aspectus iuuenis, qui ibi in dicto platho repertus extitit, qui postulans, ne interimeretur, sed Iadertini nulla versi compassione, letaliter fuit interfectus. Sed dum hic agon inter inimicos altercabatur, nullus angromagus Venetorum, forsan pauore perterriti, presidium aliquod prębere curabatur, sic quod omnes reliqui in dicto carabo existentes mari sunt conglutinati, qui erant numero vltra duouiceni, viri omnes natione Venetiarum. Ipsumque carabum cum dicta turri ipsi ciuitatem et iuxta męnia vrbis deduxerunt, vociferantibus quibusdam super męniis ciuitatis aliquibus de inimicis ad Meltam causa offensionis aduenientibus ignorantibus ipsorum conflictionem ac dicentibus, quod festinarent ad defensandam eorum turrim, quę nunc viriliter captata est. Illi autem putantes, quod aliquis occupasset aliquam ex turribus Iadrę eorum nomine accelerauerunt nec dato responso ad sticatum ibidemque exposuerunt sicut putauerant intellexisse. Omnes iussu capitanei de bastida insurgunt ad arma, festinanter versus vrbem se dirigunt cum scalis inspicientes, que illarum esset turris, quę capta putabatur, nec inueniebant. Tunc Iadertini, cum hostem sentiunt prope ciuitatem appropinquare, super muros ascendunt, multo cruore Venetos vulnerant, qui ibidem plurimi semiuiui relicti sunt, quod voluntatem vllius similem non habuerunt. Et adueniente die Nono Kalendas Februarii mensis quidam decorus trabuchus fabricatus in cymitherio S. Chrysogoni Iadrę propter ineptitudinem magistrorum pertica cum brachiis in terram deuenit et ruptus, sed aliquibus modo retroactis diebus extitit reparatus. Et die penultimo Februarii Marinus Faletro Venetus aduenit in obsessum Iadre.