# Obsidio Iadrensis 1.3.5-7

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 1.3.5 to 1.3.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.3.5

Quę omnia supradicta prefata Vla- dislaua considerans, timuit quippe ac tante potentię, quę erat numero quatuor milium galleatorum, non posse resistere, extimata est pacisci cum dicto Nicolao bano, qualiter ipsa et eius heres in regis dilectione fideliter permanerent, sicque confecit. Interueniente siquidem federe ac firmato, uidelicet quod ipsa Vladislaua pro se et pro sui nati parte procuret ac presentari faciet unum idoneum ac sufficientem legatum coram Maiestate regali, qui spondeat ac uelit pro eorum parte parere, quicquid sanctum imperauerit dyadema, fideliter obedire et adimplere. Electusque nuntius uirtutibus plenus et legationibus potestatis instructus ad regem suum iter properauit ac, ad ipsum regem accedens humili impensa reuerentia, causam sue legationis humiliter exposuit. Audito rege legati sermone, hec uerba ipsi nuntio est prolocutus. Legationum fidelitatis efficaciter informati, quamuis genitor, filius Neliptii nostram gratiam immeruerit ac-ceptare, cum ipse prolixo iam tempore nostre Mayestati plurimum extitit infidelitate occupatus, nihilominus nos beniuoli, qui ad nostrum accedunt solium, ad apicem honoris sublimare ac illos, pro quibus tantum nobis premonstrasti fidelitatis signum, non ut dignos interitu, sed tanquam adoptionis filios et subditos fideles tractare cum gratia nostra pollicemur. Finitoque regis famine (ipse)met nuntius multorum baronum in presentia hos prorupit sermones. “Serenissime domine princeps! Vladislaua et genitus eius Iohannes, pro quibus ad uos sum legatus, plicatis manibus ac ambobus genibus flexis totos se offerunt eorumque bona, ita oppida quam etiam arua et quasque fortilicias et que et quas regalis Benignitas duxerit acceptandas iuxta mayestatis regię uoluntatem atque mandatum.” Cum rex patefecit sui uoluntatem ac illa habere uelle, quę idem nuntius spoponderat se exhibiturum, nam prefatus rex, ut diximus, intendebat omnia castra ipsorum suo imperio uelle supponere, tamen in aliis finibus ablatis proposuit restituere maiora. Et recesso inde nuntio, uenit ad partes Tnini narans eisdem, per quos fuerat destinatus, regis responsiuam. Quamuis intrinsecus merentes, sed extrinsecus letati sunt. Intelligens hec prenominatus banus, mouit militiam et inde secessit; pergebat Panoniam.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
