# Obsidio Iadrensis 1.5.8-16

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 1.5.8 to 1.5.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/1.5.8

Sed tamen hortamur et rogamus fidelitatem uestram quam clare potest cognoscere benignitatem nostram, nostri dominii, quę tota est disposita ad conseruationem nostrorum fidelium qualiter circa honorem et fidelitatem uestram conseruandam, taliter et sic prompte uos gerere debeatis, quod apud nos possitis omni tempore gratiam promereri, quam inuenietis semper promptam et paratam in omni auxilio uestro et succursu, sicut fuerit oportunum, ad quod solicite uigilamus. De nouis autem per uos comitem significatis uestram prudentiam comendamus mandantes, ut occurentiam continue de die in diem uestris litteris solicite declaretis, ut informatione percepta a uobis, sicut expediet prouidere de subuentione et omnibus aliis oportunis. Paramus duas galeas armatas, quas celeriter mittimus ad partes illas. Datum in nostro ducali palatio die penultimo Iunii, XIII indictione. Andreas Dandolo, Venetiarum, Dalmatię et cetera ut supra, salutem et dilectionis affectum. Habuimus per litteras prouisorum nostrorum existentium in partibus Slauonię plenam notitiam de constantia et fidelitate, quam ad nostrum dominium prompte geritis et habetis, de quibus fidelitatem uestram merito comendamus hortantes uestram prudentiam, qualiter circa conseruationem nostri honoris illesam et bonum uestrum, quod proprium reputamus, sollicite et fideliter insistatis. Sumus enim feruenter dispositi et parati ad conseruationem uestram, pariter et bonum, ac degente et alio necessario subsidio uobis subueniri intendimus, sicut fuerit opportunum. Datum in nostro Ducali palatio die X Iulii, XIII Indictione. Andreas Dandolo, Dei gratia Venetiarum, Dalmatię atque Croatię Dux et cetera ut supra, salutem et dilectionis affectum. Tam per litteras uestri comitis, quam prouisorum nostrorum, quos destinauimus ad partes Slauonie, fidem et deuotionem, quam ad nostrum commune geritis et habetis, que modo intenditis sub debito uestre fidelitatis conseruare, cognouimus manifeste, pro quibus uestram fidelitatem plurimum comendamus. Nos ergo circa conseruationem et defenssionem ciuitatis uestre personarum bonorumque uestrorum, prout operibus et inditiis manifestis audire plenius potuistis, totis uiribus anhellamus tamquam illi, qui statum uestrum prosperum uelud proprium omni tempore peroptamus.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
