Latin
1.7.11 to 1.7.18
Anonymus, Obsidio Iadrensis 1.7.11-18
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius responsionem nobiles Iadrę intelligentes valde territi sunt. Eodem die quendam fratrem Predicatorum ordinis nomine Nicolaum Veglensem ad dictum Capitaneum transmiserunt. Et cum mutuos sermones aliquos protraxissent, idem frater Nicolaus legatus ipsum Capitaneum pro parte Iadertinorum multo rogatu deprecatus est, quod licentia et nutu ipsius Capitanei Iadertini valeant tres solemnes ambassatores ad maiestatem Ducalem destinare de rumore eis illato et negotio supradicto. Et obtenta ab ipso Capitaneo licentia, retulit idem legatus ea, quę a Capitaneo didicerat, Iadrensi Consilio. De quo Iadertini valde gauisi tres honoratos elegerunt viros, quorum primus dominus Nicolaus, Dei gratia Iadrensis archiepiscopus, alius Martinusius predictus et vltimus Thomas Iacobi de Petrizo vocati sunt, qui Venetias transfretare celeriter studeant, admirrantes coram Duce et Consilio Venetiarum de nouitate eisdem facta et damno Iadertinis perpetrato, spondentes volentes statuere eorum correctioni, si aliquo errore forent inquinati. Et ipso die nominatus Capitaneus per eius galeas publice iussit voce preconis peruulgare, vt omnes Veneti Iadrę morantes pariter cum eorum mobili et bonis omnibus vsque per quatuor continuos dies debeant a ciuitate Iadrę recedere. Et si qui ad terminum predictum abire non festinauerint, non ut ciuis Venetus habebitur sed ut eius infidelis erit ab omnibus habendus. Et si qui recedere curauerunt, tuti relaxati sunt nec aliquis ipsorum extitit detentus.