Latin
2.10.1 to 2.10.3
Anonymus, Obsidio Iadrensis 2.10.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec illis ualet conquestus ad radios fortunę, quam magno uociferabant ululatu ac inquirunt: O mirabilis fortuna et inconstans, o machina mundi condita! Que celestium et terrenorum locorum iuste principatum tenes quidue sic sagaciter tuas metas resignasti? Cur in diurnorum non dilatasti prospera euo tua, sed sic repente curriculo illos insontes Iadertinos, qui tanta fidelitate uigebant, quod potius morti et tanto discrimini se disponebant quam absque eorum regis obtento commeatu nullum federis iudicium roborare eligebant, et tales extendis tuas uires fortasse? Sed certitudinaliter tranquilior erogas te in sequentibus, ut grauiori iactu uigilando interimis. Nam quantum tua abundantius confidunt prosperitate, hos terribiliori ictu in abyssum precipitas. Tuum est iuuare in te sperantium nolle obedire. Execratus igitur homo, qui in te iuste confidit. O homo, qui cinis es, cuius rei causa meos actus a bono frequentatos sic turpiter conquerendo paruipendes? An ignorantia spernibili cingeris, quod Dicor fortuna, quia non sum omnibus una, Nam si non rotarer, non fortuna uocarer. Sed certe quanto appetibiliora mundi proueniunt, tanto a uiro sapienti sunt fertilius formidanda pariter et fugienda. Non decebat illos sane lance assumere letitias, que cum iubilo ad magnum ischiros resonare, ne in prosperitate eorum quemquam extolli permittant, ne post mortem in aduersis anima diuersius consternat. Et certe consternauit et tali dissipatione commouit, quod plurimi plebeati facti sunt fugaces et proprie ciuitatis diri rebeliones. Cruciantur regnatores urbis igne uiuaci, iudicant sibi illud surgere, quod humanitas fragilis et patiens est ad tolerandum. Pacientiam nequeunt superare, carent eneo pectore nec sunt nutriti inter horrendos tygres et uenenosos chylindros. Contra eos uidetur insurgere gladius biceps, nempe eorum cithara scissa est et organum letitię in flentis lachrymas defectum patitur, mens succumbit, ratio hebetat, intellectus reclamat, memoria titubat et tremit sensus, imaginatio in tantis non sufficit. O vtinam illa sapida fortuna, cum alimoniam prestabat, repente sors excelsa descendisset! Prothoplausti pęnas experiri putantur immitemque sententiam metuunt. Mutarunt statum de libertate ad mancipatum, de gloria ad uituperium et de honore ad nullius generis probitatem. Ob hoc homo, cum in honore esset, non intellexit, propterea comparatus est iumentis insipientibus illisque est factus similis.