# Obsidio Iadrensis 2.10.4-6

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 2.10.4 to 2.10.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.10.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.10.4

Quid de te machina mundi extimabit, o rex, o rex? Aserebat enim te tamquam ignorans cosmarium. Nunc opinionem mutarunt, iudicabat imperiasse grandiorem partem uniuersi, nunc tuę dignitatis titulum tui auidi commilitones sibi ascribunt, quos de seruitutis statu ad gloriam dignitatis sublimasti. Vbi iuramentum tuum, quod paulisper policitabas? Potius uolebas mortem eligere quam illos fideles deserere. Sed tui cupidi consules certe in fisco reseruatum, uti est tua fides uniuerso hodie, prout taliter tuos edocuisti tyrones, qui tam grande dedecus in tui presentia ausi sunt perpetrare, quippe rudis es, et principes tui de mane comedunt. Sic impune relaxasti illos, sic aule Gallice, ex cuius stirpe appellaris te fore indutum, tam grande fabricas opprobrium, ingens scelus in illos, qui te ut dominum colebant. Inbecilem te reputas nec camum mordibilem super tuos commisisti. Asserebas enim illos cum iuramento tanta charitate dilexisse, quod, licet dimidii tui regni thesaurus esset distrahendus, decet, ut illi liberentur a Venetorum imperio deteriusque foret regio sceptro ab exordio et medio eos renuere quam finem tam terribilem maculare. Minus facinus committeres tuo proprio ipsos iugulare lacerto quam in tanta calamitate et discrimine affici uelle. Hoc quidem est premium illud tam speciosum, quod fidelissimis tuis Iadertinis colargitus fuisti! Sed, o Iadera, ecce tuus rex aduenit, rex recessit, in aspero ergastulo uos afflixit. Optastis aduentum Ungarorum mucrone bicipite super uos irruentem, penitus ignorastis, quid petere nesciuistis.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
