# Obsidio Iadrensis 2.3.1-4

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 2.3.1 to 2.3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.3.1

Cum Veneti veraciter intellexissent regem protectioni sue Iadertinos assumpsisse et eorum petitionem satagebat adimplere necnon suis tyronibus et subditis imperasset parare victui necessaria pro transmeatione defensationis aduersorum, ut iam sępius notavimus, cum quibus et ipse rex personaliter erat accessurus, eorum contra ciuitatem satagebant altioribus et plus imminentibus fundare propugnaculis et turribus ac eam cingi muro cemento linito, a boreali quidem parte turres ligneę seu decem propugnacula, ab australi totidem. Sed ex orientali plaga erant numero quatuordecim et a parte quirinali inane nullaque fortilicia ab hac plaga erat instructa ex eo, quod illic tuti fore ipsi Veneti reputabantur propter ipsorum classes et galleas, quae ibi continue applicabant et sibi portum eligebant. Nam si euentu eos contigisset et nimia oppressione essent hostium conflicti seu aliquorum non posse resistere potentię, eorum erat meditamen in dictas classes fugam arripere et inimicorum fugam euadere. Fabricare iubent quedam altissima edificia turrium et cathorum lignea vetustate compositorum, quibus ipsis Iadertinis minantibus eos debere cum illa impugnari. Sed ex hoc nullum hostes genus formidinis summentes, sed semper sperabant de regis fauore et eorum futuro remedio. Quamuis ipsa edificia frustra sint laborata, cum nullum hostibus prestitit detrimentum nec cum ea pugnare ausi sunt nec Veneti conantur durioribus affici doloribus. Cum decem et septem trabuchis ciuitatem deuastabant. Nam quodam die Nonas Aprilis mensis, cum illo magno trabucho confecto in septentrione bastide sęuioris iactare non cessassent, diuina concedente pietate, in terram precipitauit. Et eodem die bis duę naues maxime trium tectorum, quibus vrbs Iadrę debebat impugnari, causa conficiendi super eas ingeniorum edificia in scopulo mali consilii applicarunt. Quas hostes inspicientes deridebant confidentes in presidio diuini solii, quod eisdem erat concessurus. Parant et Veneti tam in equore, quam in terra propugnacula. Iubent tertio Idus Aprilis vltraquam quinquaginta plathos Mantuanos in obsessum ciuitatis peruenire.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
