# Obsidio Iadrensis 2.3.5-6

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 2.3.5 to 2.3.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.3.5

Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. Quorum versutias ac dolositates hostes intelligentes, constantiores in regis fidelitate permanebant. Nam illa edificia erant duę maxime turres trium pugnarum, sustentas quelibet bina vehicula et excelsa. Aliud erat hoc ingenium: vnus cattus ligneus satis flebilis erat confectionis, quem machinę Iadre sepius iactando penetrabant; in quo erat constructa quedam eminens turris duorum propugnaculorum, ipsam due maxime carruce supportabant. In infimitate eius erat quoddam longissimum tignum, quo menia iuxta aduersariorum assertionem erant funditus precipitatura. Et vltimo erant due ingentes rote sustentantes quendam prolixissimum pontem, quem hostes ad menia ciuitatis dicebant appodiare, ut possent per murum discurrere et ibidem cum ipsis pugnare. Plurima quidem alia tegimenta timore percussionis sagittarum a dicto sticato extraxerunt. Conficiunt et duos trabuchos positos ex boreali parte ecclesię S. Iacobi vltra portum fundate, quibus die noctuque dictam vrbem non cessando machinabant. Multa quidem habitacula in valle magistrorum stipendiati construxerunt, et tam isti, quam omnes, qui in obsessum erant ciuitatis, cum quibus erat ipsa bellanda, erant homines vltra viginti quinque millia exceptis illis, qui a remotis partibus venerant audientes, quod vrbs agone Uenetianis erat conculcanda.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
