Latin
2.4.1 to 2.4.5
Anonymus, Obsidio Iadrensis 2.4.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum Veneti nec ad latus istud nec ad eorum libitum Iadertinos inclinare valuissent, conati sunt totis viribus eos saltem pugna posse capere, sed hanc gratiam inmeruerunt acceptare. Die Martis XVI Maii mensis anno Christi MCCCXLVI, indictione quartadecima, experti sunt ipsam vrbem bello capere posse, graue et asperrimum ei intulerunt certamen. Erant ibi naues ille, de quibus iam in prescripto capitulo commemorauimus, numero quattuor. In quaque earum plusquam trecenti bellatores, constructus in ipsarum qualibet vnicus prolixus pons ligneo artificio et decore laboratus amplius cubitorum fere sex, qui in infimitate pubbi roboratus per superficiem prorę extrimsecus vltra viginti quatuor passuum egrediebatur ipseque pons ad eius tutelam cum pluribus funibus ad malum nauis erat connexus. In quo etiam ponte eminentia erant propugnacula confecta, in qua homines viriliter excertabant. Et in cacumine seu fastigio ipsorum malorum classium erant laborata quedam bellula capacia hominum pugnatorum circa quatuor, qui saxorum et emissione telorum Iadertinos acriter imprimebant. Atque ex illis quinquaginta plathis Mantuanis viginti commodiores elegerunt et in vno quoque eorum confecerunt similes pontes, sed minoris prolixitatis nauium. Composuerunt etiam inextimabilis pulchritudinis quamdam radam, quam Italici nuncupant Madiam seu Catram, in qua erat stabilita quedam lignea et ingens turris, ex qua procedebat maximus pons vltra cubitorum sexaginta. Necnon aptarunt in duobus ex predictis plathis adinuicem firmiter connexis vnicam turrim eminentis stature, sed minoris altitudinis cubitis duobus turre Iadrę sita in angulo ad Babbas. Adhuc et restabant ipsis coaptare propugnacula in malis eorum galearum et plathorum reliquarum, quę similiter confici mandauerunt. Quibus omnibus supradictis ingeniis dictam vrbem Iadertinorum sic arte debellare et absorbere soliciti sunt. Quis ergo tanta esset fundatus audacia, quis tanto esset humano precinctus uigore, qui contemneret tam discriminosa indicia et in gestis antiquorum historiographorum minime reperibilia? Quod si prudentissimi Sansonis vteretur virtute et Alexandri sapientissimi experiretur industriam ac strenuissimi Hectoris polleret audacia, quis extasi et stupore mentis fertiliter non abundaret, immo potius relictis rebus humanis ad excelsa ethera non conuolaret? Quod si infortunium ipsos Iadertinos potentię hostium non obsistere posse conduxisset, nullus ibidem adinuentus per spatium unius naturalis diei vitam pacifice possideret, quin frustratim artus tam magnatum quam infimatum canibus ventilando iactarent. Sed illa pretiosa Diuina prescientia, quę populum Israeliticum manu forti et robusta a tyrrhanica regis pharaonis seruitute nube prelucida per siccitatem Maris rubri mirabiliter eduxit, sic ipsa Iadertinis suę melifluę misericordie infundit vberiorem gratiam.