# Obsidio Iadrensis 2.9.1-4

Anonymus, Obsidio Iadrensis, 2.9.1 to 2.9.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/obsidio-iadrensis/2.9.1

Kalendis Quintilis mensis, die qui Saturno est dedicatus, dum volucres suarum vocum inchoant suauia modulamina, prefatus rex plusquam octingentos prefecit tyrones militari cingulo confibulatos, ex quibus quattuor Iadertinos ordinauit, quorum non expedit recitare nomina, cum quibus et aliis suis ordinatis aciebus parauit se expugnaturum contra bastidam Uenetorum, in qua erant constituti ad ipsius defensionem plusquam sexdecim milia pugiles. Resonat mandato regio tubicula pedestris per urbem, insurgunt Iadertini alacriter, induunt bellica arma, plusquam tria milia hominum cum eorum edificiis precedente vexillo S. Martyris Grisogoni, eorum patroni. Audacter versus bastidam se dirrigunt, in quorum comitiua fere quinquaginta erant Ungari. Reliquę vero acies equitum ipsam contra ciuitatem arctissime cinxerunt. Quibus penes ipsam applicatis, aliqui eius murum absque pauore in ruinam student euertere, aliqui procurant eorum edificia affinius penes sticatum adherere, aliqui trabuchos mirabiliter exercent et aliqui turres seu inimicorum propugnacula accendere procurant et quamplures balistarum et spingardorum properant opponere. Sed iam Veneti pręparati sicut illi, qui nouerant temporis dispositionem, ascenderant sua edificia, certamen mirabiliter officiant, obstant uiriliter hostibus, copiosos ex ipsis vulnerant et ex opposito isti asperius imprimunt et repellunt et in tantum superant, quod tres turres seu propugnacula relicta intuita sunt nec super ipsis agonizare audent propter sepissimos ictus. Et cum isti conspicerent neminem pugnasse in ipsis tribus pugnis, accedunt ad turrim seu propugnaculum situm inter illa tria relicta, in flamam eandem incendunt. Sed Veneti sagaciter super illam scandunt, obstant combustioni, fundunt lympham et cum grauitate eam extingunt. Maxima pars istius igne extitit consumpta. Iactant etiam Uenetorum tres machinę ęquoris in hostem, neminem preter unum incolam letaliter vulnerant. Non cessant etiam alii trabucelli constructi in sticato, qui erant ultra septeni, prohicere, sed frustra eorum concertatio cernebatur. Cum autem eiusdem diei nondum tertiarum hora lapsa fuisset et partes sic certantes, Petrus de Canali, capitaneus hostis seu exercitus sticati, intuens signum, quod eidem illi barones, illi regis, patefecerant, cepit suos hortari pugillatores. Et sic iussu capitanei grandis copia virorum ab ipso hostio sticati nimia festinatione est egressa et aliqui sponte per murum eiusdem, quia erat minime altitudinis, fere bini passus, in terram se precipitabant et versus Iadertinos se disponebant. Nullus coadiutor Iadrę eis obstare nititur. Lucide conspicit rex et tota eius turba, nemini imperat ex suis illis fidelibus Iadertinis guttam suffragii prestare, speculatur uniuersus exercitus armis fulgidis decoratus. Nemo properat ipsis succurrere, tanta siquidem fertilitas uirorum pugillatorum ab ipsa contra ciuitatem fuit egressa, quod numerum sex miliarium excedebat preter equittantes quorum erat numerus sexcenti equites.

---

Anonymus, Obsidio Iadrensis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/anonymus-obsidio-iadrensis.xml.
