# Paratextus in Maruli Institutionem 2

Anonymus, Paratextus in Maruli Institutionem, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-4/paratextus-in-maruli-institutionem/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-4/paratextus-in-maruli-institutionem/2

Jacobus Grasolarius ad Lectorem. Vides lector studiosisime quanto cum labore que sparsim sanctorum exempla scripta sunt paruo collegerit volumine noster Marulus quanta cum gratia illa digesserit: ut per ea religiose viuendi normam diuini eloquij autoritate interposita confirmaret. Processere huiusmodi instituta a recte instituto animo: vt qui prius se perfectum exhibuerit, quam perfectionis institutiones descripserit. Qui virum agnoscunt, haud aliter esse testantur. Proinde si tibi que legis vsui et emolumento futura esse desyderas: illum imitare qui ita viuit vt docet, Christi redemptoris nostri sectator facere incipientis et docere. Pro tali tantaque lucubratione quantum debeas agnosce: neque vero alias te sibi gratias persolui optat, nisi vt quoad eius potes integrum te ab omni peccatorum labe immaculatum serues. Operis imprimendi curam suscepit Venerandus Sacerdos Franciscus lucensis: qui vt est in rebus agendis accuratissimus, vt in lucem castigatissimus prodiret liber, non laboribus, non vigilijs, non etiam impense pepercit: cum archetypo ipsius Maruli impressum contulit volumen: et que in eo errata reperit diligenter annotauit, citatis quaternionibus et linearum numero vt facilius ea corrigi possint. Tuum erit meminisse hominis cuius beneficio lectione suauissima simul et sanctissima oblectaberis. Vale.

---

Anonymus, Paratextus in Maruli Institutionem. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/consorti-grasolarius-lamp-inst-paratxt-1507.xml.
