# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 101

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/101

secundo: Nulla est repugnantia, quod effectus per talismanicas figuras designati possint evenire, ergo &c. Prob. antec. Plures effectus in somnis praevisos accidisse plures historiae affirmant, ut de Cornelio Ruso, qui visum amisit, quem se amisisse prius somniaverat, refert Plinius l.b. 7. cap. 50. Simile exemplum refert Galenus in libro de praesagiis. Item Nicephorus lib. 12. cap. 39. Salmon Judaeus, Synesius, Plato, Cice10. lib. 1. Divinat. Valerius Max. lib. 1. cap. 7. Cardanus lib. 4. cap. 10. de somniis, ergo idem etiam praestare possunt &c. Patet conseque quia corpora coelestia influunt defacto in sublunaria, ergo si imagines illorum, qui influrum non habent, causant, a fortiori &c. Resp. Ea omnia venisse a casu, non autem quod somnia id praestarent, licet attendendum sit ad somnia, an sint naturalia, vel a Deo immissa; aliquando enim Deus per somnia revelat mysteria, uti de Joseph, & Daniele legitur; sed de divinatione somniorum sermo erit in 3. part. tract. 1. cap. 6. §. 5. (mntra: Defacto ipsae talismanicae figurae praestant id, quod per ipsas praenosticatur, & per quod sunt institutae, ergo &c. Prob. ant. Defacto cantus Lydius, teste Platone, molles, Dorius fortes, & intrepidos audientes reddebat; quod etiam habetur in Horatio, Seneca lib. 3. de ha cap. 9. Item Pythagoras refert quosdam per cantus, & modulationes sanari, ergo &c. Resp. Effectus imaginum sub certis astris sculptarum naturales non esse, nec causam naturalem habere, sed causam esse Daemonum, unde Daemonis cessante motione virtute destituuntur, sicuti habemus de illa plumbea Iochemedis Caliphae Aegyptii, de qua meminit Scaliger quae crocodilos pellebat: Ita habet exercit. 196. §. 2. Quapropter qui asserunt sigilla virtutes habere delirant, sicut Priscillianistae, qui fuerunt saeculo quinto damnati a Con. Toletano, & saeculo sexto per canon. 9., & 10. Conc.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
