Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 103
Unproofread scanNot analysed yet
Ulterius dicere etiam possumus, quod mulieres gravidae imaginantur, quae defacto ex quodam fortuito particularum concursu in puero ipso habetur: etenim non ex imaginatione matris formantur picae in foetu, sed mater concipit ea, quae jam in foetu sunt formata; sicut multoties in somnis somniantur ea, quae in naturali dispositione fundantur, quapropter melancolici, ut plurimum somniant dolores, pericula &c, sed de hoc in Tom. 1. tract. 2. cap. 4. specialiter §. 5. &12. de causa con. Contra: Vegetabilia, &mineralia omnia sanant quasdam corporis partes, vel mala, &morbos pellunt, quibus duntarat colore similia sunt; sic lentes, &semina raporum valent adversus variola, quibus colore similia sunt; Rheobarbarum pellit coleram, quam colore refert. Plantae steriles infoecundas ipsis utentes, &soecundae foecundas efficiunt; item pulcrae formosos, &contrariae deformes teste Porta de Magia naturali; Theophrastus Pythag. lib. 108. q. 10. unde de animalibus concludit: Eadem ratione ad animalia transeundo, si aliquibus membris defecisse, videmus eadem membris nostris advertantur: &ideo animalia, quae sanguine carent, comesta sanguinem nostrum corrumpunt, ergo &c. Resp. In primis non omnia, quae de animalibus, &mineralibus praedicantur, verificari; ea tamen, quae verificantur, habent naturalem connexionem, &in intrinseca convenientia fundantur; sed figurae Talismanicae solummodo habent extrinsecam dispositionem, quae naturalem influrum habere nequit, nisi ex praehabita cognitione; &ideo solum habent memoriam excitare; quapropter figura lupi non perturbat hominem: immo non solum figura talismanica, sed etiam illius compositio est pure ad beneplacitum hominis, qui non valet figuris tribuere virtutem, &efficaciam. Contra: Ex Physiognomicis evidenter convincitur effectus fectus similitudinis, ergo &c. Prob. ant.