Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 105
Unproofread scanNot analysed yet
Divinatio est praesentio, &scientia rerum futurarum, magnifica quaedam res, &salutaris, si modo est ulla, quaeque proxima ad eorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque Divinatio duplex est: Prima circa naturalia; secunda circa contingentia: Divinationem naturalem eam dicimus, quae in causa naturali, &natura fundatur; sic nemini dubium est, esse in quibusdam divinationem; in quibusdam enim futura tam certa sunt, quam praesentia, ut quod crastina die Sol orietur; quod morieris &c. &ideo de hoc divinandi genere nulla est difficultas; tota ergo restringitur ad futura contingentia; an re vera detur quaedam aliqua naturalis ratio divinandi seclusa divina revelatione, quia ex Divina Dei potestate nemo dubitat, cum ex aliquibus testibus Sacrae Scripturae futura pronuntiantibus apertissime fit manifestum; pro resolutione itaque sit