# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 105

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/105

Divinatio est praesentio, & scientia rerum futurarum, magnifica quaedam res, & salutaris, si modo est ulla, quaeque proxima ad eorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque Divinatio duplex est: Prima circa naturalia; secunda circa contingentia: Divinationem naturalem eam dicimus, quae in causa naturali, & natura fundatur; sic nemini dubium est, esse in quibusdam divinationem; in quibusdam enim futura tam certa sunt, quam praesentia, ut quod crastina die Sol orietur; quod morieris &c. & ideo de hoc divinandi genere nulla est difficultas; tota ergo restringitur ad futura contingentia; an re vera detur quaedam aliqua naturalis ratio divinandi seclusa divina revelatione, quia ex Divina Dei potestate nemo dubitat, cum ex aliquibus testibus Sacrae Scripturae futura pronuntiantibus apertissime fit manifestum; pro resolutione itaque sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
