# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 108

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/108

Resp. dist. antec. Praecise ratione eruditionis neg. illuminationis specialis Dei, subdist. relative ad naturalia, conc. ad supernaturalia, neg. Possunt quidem vates aliqua post enthusiasmum percipere, si sint facilia; & naturalia, sed absolute supernaturalia absque interna illustratione penetrare nequeunt: immo & psa naturalia possunt quidem percipere objective, idest res manifestatas, tamen non quatenus futuras, ita ut cognoscant causam, & rationem futuritionis illarum rerum Dices: Cum octavi Orbis Aries Arieti noni caepit appropinquari, id autem fuit per annos mille ante Christi nativitatem, Sybilla potuit illud praevidere ex influxu astri Veneris, quod Virgilius cecinit: Jam nova progenies coelo demittitur alto, Tu modo nasceati puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo. Sive illud Apollinis, ut ferunt Θνητὸς ἐὴν κατὰ σαρκὰ σ φὸς τεατάδεσιν ἔργοις, Ἀλλʼ ὑπὸ Χαλδαίω κατὲ ὅπλοις συναλωθεὶς, Τόμροις καὶ σκ λóπεοσι πικρὴν ἄνετλεσε τελευτὴν. Et illud Sybillae —— Νεκρῶν δὲ ἀνάστασις ἶσαι Καὶ λωλᾶν δρόμος ἐσʼ ὡκὺς, καὶ κωρὸς ἀκ ὑσει, Καὶ τυρλοὶ βλέψουσι, λάλησους οὐ λαλέοντες. Et rursus Εἰς ἀιόμους λχεὶρας καὶ ἀπίστων ὕσρν ἥξει, Δωσιυσι δὲ θεω ῥαπίσματα Χερσιν ἀναγνοις, Καὶ στόμασιν μιπροῖσι τα πτύσματα φαρμακοῖντα, Δωσει δὲ εἰς μάστιγας ἄπλως ἀγνὸν τὸ τε νῶτον.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
