# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 11

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/11

Quamobrem in hoc quoque universo terra se habet instar faeminae, matrisque, Coelum vero, & Solem nomine Genitoris Patrisque appellant. De saenicibus res clara est, si Eusebio habenda est fides; de Orpheo elegantissima sunt, quae habet Suidas, nempe quod ex aethere omnia fecerit Deus, „juxta Rationem autem, & Naturae observationem quam triplex observatur motus, nempe a centro ad centrum quorum ultimus est solius Planetae, & fixae quibus motus circularis donatur; reliqui duo partium utriusque; sic igitur alia deorsum moventur, ut gravia, alia sursum, ut levia, pro ut hoc, vel illud Elementum in Corpore aliquo praedominatur. Quamobrem observare oportet, quod praedicta positiva primaria semper sunt duplicia: v. g. calidum, & frigidum, humidum, & siccum, solidum, & fluidum, fixae, & Planetae, Lux, & tenebrae; caeleste, & terrestre quorum unum ab aethere, alterum ab aere semper procedit, & sic dependent caetera praedicata. Reliqua ex horum combinatione consurgunt, ut gravitas, & levitas, de quibus infra, Quia tamen hoc Sistema parum notum est, ideo opere pretium est illud diligentius examinare. Aether igitur nil aliud est, quam minima quaedam particula radians Imaginem solis minima sua figura exprimentem, qua de re in posterum vocabitur particula radians, sive substantia quaedam subtilissima a centro ad superficiem radians; & radios undequaque protendens, ut patet in figura 1., quae ratione soliditatis suae poros etiam minimos v. g. vitri, velocissime pertransit. Aer est Bullula ex superficie ad centrum mittens ut patet in figura 2., est natura tenacior, & permeandis corporibus aptior. Aetherem esse particulam radiantem, & Aerem bullulam sic demonstrat; si Aethet expandit debet moveri ad centum vel ad paripheriam, & quia nulla phaenomena ostendunt magis moveri versus hanc, quam versus illam partem; ideo optime infertur moveri aequaliter ad Peripheriam omnes partes quae radiant; hoc quotidiana demonstrat experientia, ne dum in ipso Sole verum etiam in ipso Lumine Candelae. Vide tab. 1. fig. 1. & 2.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
