# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 112

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/112

Nulla ratione convinci potest Coelum esse librum, in quo futura certo conscripta sint; unde astra non influunt nisi per motum, & lucem. Prob. in primis ex his, quae supra diximus de Astrologia Judiciaria, & insuper tali ratione Si stellae per Planetas, & Cometas litteras efformarent, esset assignabilis modus, quo legi possent, sed nulla datur certa scientia quae doceat modum hujusmodi Characteres legendi ergo &c. prob. maior. Si hujusmodi scientia daretur, maxime in Sacra Scriptura reperiretur, sed in Scriptura non reperitur hujusmodi modus, ergo &c. Confirmatur Non est explicabile quam literam solitaria illa sidera constituant, cum una stella non sufficiat namque si litteras efficerent maxime in magnis consterllationibus, idest conjunctionibus, in quibus quadratum efficiunt, sed cognosci non potest quadratum illud in formam literae, Aleph, vel Beth efficere, ergo &c. Prob. secunda pars. Quia Astra connexionem non habent cum operationibus sublunarium, nec ulla physica Ratione ostendi potest influxus stellarum ad nos usque posse pervenire, nisi per motum, & lucem, cum haec usque ad nos perveniant. Et de facto omnia quae de Constellationibus, & Planetis ab Astrologis referuntur vana prorsus esse ex eo constat, quod Costellationum, & Planetarum Nomina, & figurae eorum ex hominum placito sint; Nonne veteres vocare potuerunt Venerem Saturnum, & Saturnum Jovem, libram Scorpionem &c. quo jure Saturnum fingunt senem, Mercurium Juvenem, Jovem propitium, ferocem Martem, mutabilem Lunam &c.? Quae omnia ex solo hominis pendent arbitrio, nec una naturalis ratio id suadet. Quia hoogle Quia autem diximus astra per motum, & lucem influere posse; ideo explicabimus juxta doctrinam praeclarissimi Neutoni modum hujus influxus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
