# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 12

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/12

De Aere eodem modo probo nullum phaenomenum, quod motu gaudeat, ad unam, vel alteram partem determinato, ejus partes aliter moveri, quam versus centum: aperta est experientia in omni coctione, & ebullitione, in qua partes sulphureae undique elevantur & materia terrestris centrum versus tendit. Experientia aperte demonstrat in unoquoque Corpore duos adesse motus hoc est ad centrum, & ad Peripheriam, nempe gravitatis, & levitatis, igitur esse debent duo principia componentia, qua de re celeberrimus Neutonus gravitatem, & levitatem statuit pro principio totius Sistematis Physicae, Levitas quando ab Aethere, & bullulis attenditur. Demonstratur a priori, quod Aether a Centro fixae, & Aer ad Centrum Planetae moveatur in omni momento; fixae & Sol haud dubie in Planetas radios emittunt; qui ex aetheris particulis radiantibus constituuntur, & bullulae collatis in se particulis mutantur in ignem, quae postea dum resolvuntur successu temporis ad Solem revertuntur, alias penitus deficerent fixae. Quo etiam pacto singula Naturae phaenomena, & mixta componant in Physica particulari suis propriis locis explicabimus. Ex primis principiis secundaria, quae & elementa vocantur formantur. Quatuor comumter recensentur Terra, Aer, Aqua, & Ignis, quamvis ignis proprie loquendo elementum non sit, utpote subtilis, & aethereae materiae purus modus. Chimici tria statuunt elementa nobiliora qualia sunt: primo. Mercurius, quo intelligunt Corpus ponderosum, solidum, & mobile. Secundo. Sulphur quo inGooę intelligunt Corpus resinosum, & oleosum; atque inflammabile. Tertio. Sal, quo intelligunt Corpus rigidum, crassum, sapidum, & in aqua solubile Indico ignobiliora, qualia sunt. Primo. Flamma scilicet: liquor insipidus. Secundo. Caput mortuum, scilicet excrementum residuum, eo quia in Corporum Analysi ea omnia reperiuntur. Verum haec Chimicorum principia, utpote ex primis composita tertio Loco enumerant Philosophi; Horum omnium naturam, & proprietates in Secunda parte explicabimus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
