# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 123

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/123

Inter caeteros tamen Cornelius Agrippa hanc opinionem fuse exponit in Occulta sua Philosophia, Paracelsus in suis Archidoxis, Robertus de fluctibus, qui in Apologia quadam pro desensione staturae Roseae Crucis ait. , in Coelo in„serti, & impressi sunt hujusmodi Characteres, qui "non aliter ex stellarum ordinibus conflentur, quam "lineae geometricae, & litterae vulgares ex Punctis, su"perficies ex lineis, & corpus ex superficiebus, sed va"nitates hae sunt, & superstitiones, ideoque indignae „responsione. „ Obic. tertio: Diluvium Noeticum ex Astrorum obsetione praenosci potuit, siquidem Petrus Aliacus Prebyter Cardinalis, in quaestionibus in Genesim super hat sententia disputans, asseverat, quod quamquam futurum diluvium ex prophetica revelatione Deo annunciante praenoverit, id ipsum tamen longe ante, quam ereniret, ex regulis astronomicis praevidere potuit, ex cognitione videlicet constellationum, quae universale illum Cataclysmum non solum praesignarunt, sed etiam jussu Dei effecerunt, ne tanquam praecausae, sed tanquam samulae adhibentes in obsequium Omnipotentis Dei vires, quas ab eo acceperant, demergendi Orbem terrarum. Has constellationes, inundationum productrices Moyses Cataractas Coeli appellavit, per aperitionem illarum significans tempus illud, in quo Deus omnes inundatrices vires praedictis Constellationibus conclusas, veluti reseratis claustris ad totius terrae alluvionem emisit, ergo &c. Resp. Cum Aug. in 5. de Civit. Dei cap. 1. qui scribit hanc sententiam, quamvis non fuerit hominum mediocriter doctorum, scilicet Origenis, Magni Alberti, &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
