Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 126
Unproofread scanNot analysed yet
certis Lunae diebus turgere, &aliis flaccescere, hoc casui potius, quam Lunae est tribuendum, dum nempe pisces alimentum non nacti sunt, vel maris agitatione sese exonerarunt. Patet in iis, qui uno in loco, eademque die capiuntur, Quippe qui reti capiuntur, statimque, ex aquis extrahuntur magis teretes, ac saginati sunt, quam iis, qui in Nassa inclusi, frustra per aliquot horas exitum quaesierunt, quo continuo corporis concussu magnam suae substantiae jacturam fecerunt. Ortus est hic error, quod aliqui pro causa assumpserint, quod fortuitum fuit, &Lunae tribuerint, quod casu contigerat. Unde facile diligenti contrarium occurret, cum revera omni tempore ostreae inveniantur, quae carnibus affluunt, &quae macilentae sint, &non nisi exigua substantia repleantur. Contra: Praeter influxum Lunae nulla alia causa assignari potest, quae producat medullam in ossibus animalium statutis temporibus. ergo &c. Resp. Incrementum, &defectum oriri ex abundantia, &defectu alimenti, aut longa eorum fatigatione. Animadverterunt enim non nisi modicum Medul lae in Ovium ossibus reperiri, quae ex dissitis locis Londinum deducuntur, &e diverso multum in earum os sibus inveniri, quae in ovilibus prope Londinum, diu servatae sunt, &largo pabulo saginatae. Quod dicimus de Planetis non intelligimus de sole, quia sol in haec inferiora influere habet, quia sua Praesentia calorem, &absentia frigus procreat, siquidem radios suos promiscue in omnia loca diffundit, quamvis ex accidenti contingat, quod hanc Terrae partem potius, quam aliam illuminet, sicut igni accenso accidit, quod quis illi admoveatur, aut non admoveatur, qui ejus calore resocilletur. Unde omnis illa, quam in natura animadvertimus diversitas, non tam ex parte ipsius solis oritur, quam ex ipsorum corporum fitu, &dispositione. Quod dixi de Astrorum influxu intelligi non debet de suturis necessariis, puta de Eclypsi, Temporum periodis &c. quia haec ab astris pendent, quinimo ad haec astra condidit Deus, ut essent in signa, &tempora, &dies, &annos.