# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 127

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/127

SECTIO III. De Qualitatibus Sensibilibus CAPUT I. De Natura Lucis. TRCA naturam lucis tres sunt praecipue sententiae: Oprima Aristotelis qui lucem sic definiit, lux est adus perspicui, ut perspicuum est. quae definitio cum lucis naturam tenebris involvat, ipsam explicare conantur Peripatetici per aliquam qualitatem, quae corpora perspicua informat, Secunda est Epicureorum, quam reformavit Petrus Gassendus, asserit autem lucem consistere in profluvio substantiali, a corpore lucido jugiter manante. Tertia est Cartesii qui lucem collocat in nixu, pressione, ac impulsione materiae secundi elementi, vel globosa, ita habetur tertia parte prin. num. 55. tra. de lumine cap. 13. ante resolutionem tandem Praemittendum, lucem diversa nomina sortiri juxta diversas rationes, dicitur enim lux, lumen, radius, & splendor, dicitur lux prout est in corpore luminoso a quo emanat v. g. in sole, & igne. Lumen est ipsa lux, pro ut diffunditur per medium. Radius vere quatenus emittitur a corpore luminoso per lineam rectam. splendor tandem quatenus est reflexa ab aliquo corpore opaco, quibus positis sit ASSERLux est Substantia. Prob.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
