# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 136

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/136

Instabis. Fragmenta vitri in aere constituta facius corpus opacum, secus vero in aqua, sed si per globulos materiae fieret lucis propagatio eadem ratio militaret, de aqua, & aere, ergo &c. Resp. neg. min. in tantum enim congeries fragmentorum vitri constituit in aere corpus opacum, & in aqua corpus perspicuum, quia in transitu radiorum e vitro in aerem aut ex aere in vitrum, plures fiunt reflexiones, & refractiones, quae si pluries fiant, ut diximus in praecedenti responsione, oportet, quod per diversa loca reflectantur & tandem dispergantur, & hinc congeries fragmentorum in aere fit opaca, quando autem transmissio lucis fit e vitro in aquam, aut ex aqua in vitrum nulla sit insensibilis radiorum refractio, & ideo constituit corpus perspicuum. Urgebis. Non est major ratio ob quam fiat radiorum dispersio in aere, quam in aqua, ergo &ce Resp. neg. ant. disparitas desumitur ex affinitate, quae est inter vitrum, & aquam, siquidem non est sensibile discrimen inter aquam & vitrum, quia, dum salvatur perspicuitas ejusdem generis non fit lucis refractio, consequenter dum lux transit e vitro in aquam, & econtra non fit lucis dispertio, & refractio, at maximum discrimen est inter vitrum, & aerem, & consequenter oportet fieri refractiones, & dispersiones lucis. Objic. ultimo si lucis subjectum esset materia globosa non posset per amplissimum coeli spatium propagari, sed propagatur, ergo &c. Prob. maj. lux non potest per impulsionm globulorum ad nos in instanti propagari, ergo &c. Resp. in primis diximus lucis propagationem non fieri in instanti, quapropter necesse est ut globulorum motio quamvis angustissimis spatiis perficiatur fiat tamen in tempore, sed brevissimo, quod ideo vocari apte potest instans Physicum, hoc tamen non impedit, quominus lucis propagatio fiat in instanti proprie dicto, hoc est quia tota series globulorum, a syderibus Google ad nos ut que protensa simul moveatur seu in omnibus, quae in illa serie continentur globulis simul incipiat, & desinat impulsio, & motio, nec prius incipiat, aut desinat in his, quam in illis.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
