# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 139

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/139

lumen non incurrit in partes solidas corporum dum ab his reflectitur sed ibi reflectitur ubi liberrime pertransire potest & majori copia reflectitur in densiori medio incurrendo in superficiem rarioris, quam contra in rariori impingendo in superficiem densioris. Opacitas non oritur ex eo quod viae per quas lumen transire potest obturentur a materiae particulis, per singulas enim corporis partes minores lumen transit; Ideo ad opacitatem requiritur luminis reflexio, & deflectio a linea recta, ad quod reparatio duorum mediorum tantum requiritur. Opacitas ergo a poris dependet; repletis enim poris medio ejusdem densitatis cum particulis ipsis corporis nullam in corpore lumen patietur reflexionem, & refractionem; sed recta transilit & corpus erit translucidum. Diversa radiorum refrangibitas cum diverso colore conjuncta est, & singuli radii pro ut magis, seu minus refractione inflectuntur colorem sibi peculiarem, & omnino immutabilem habentur, Qui radii minime refractione a via recta deflectant rubri sunt, reliliqui colores hoc ordine sequuntur, aureus, flavus viridis, ceruleus, violaceus, cujus ultimi colores sunt radi maxima refrangibilitate praediti. Color cujuscunque radii ut & hujus refrangibilitas nullis refractionibus, neque reflexionibus; aut permutionibus quibuscunque mutatur. Si radii solares qui ad nos perveniunt in totum aliquo corpore reflectantur hoc apparet; unde deducimus permixtionem colorum variorum constituere albedinem. Corporum varii dantur colores, quia radii diversi a corporibus diverse coloratis reflectantur, & corpus illius coloris apparet, qui oritur ex permixtione radiorum reflexorum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
