Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 140
Unproofread scanNot analysed yet
His positis asserit Neutonus esse quosdam colores in ipsis radiis Solaribus, rubeus scil, flavus, viridis; caeruleus, &violaceus, quatenus autem diversimode incidunt in Corpora, varios depingunt colores ita ut radii illi, qui colorem flavum exhibent magis a recto cursu detorqueant, quam qui rubeum, &qui viridem magis quam flavum &c. at qui violaceum omnium maxime. Insuper observare oportet radios luminis in eadem superficie non omnes eodem modo refringi. v. g. radium Solis F. E. non integrum refringi ad L; sed quasi in plures radios diffundi quorum alii refringuntur ad L. alii ad alia puncta inter L. &D. unde patet in phrismate AB. C. G. ; &hinc est, quod colores depinguntur per separationem radiorum, &si omnes conjuncti fuerint colorem album constituunt, hinc omnia Corpora naturalia praecipue alba per prisma oculo applicatum spectata ex altera parte colore rubeo, &caeruleo videntur fimbriata. Ex his constat lumen constare radiis inter se dissimilibus, quorum alii magis, alii minus refringuntur proinde refractione separantur: Radii ergo separati sunt radii colorati; qui maxime refringuntur sunt violaceil, qui minime rubri, mediocres flavi, virides, &caerulei, horum itaque radiorum colores non sunt modificationes a repercussu, refractione, aut ullis Corporum qualitatibus ortae, sed proprietates connatae, immutabiles, &ad ipsorum naturam pertinentes. Fig. 48.