# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 140

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/140

His positis asserit Neutonus esse quosdam colores in ipsis radiis Solaribus, rubeus scil, flavus, viridis; caeruleus, & violaceus, quatenus autem diversimode incidunt in Corpora, varios depingunt colores ita ut radii illi, qui colorem flavum exhibent magis a recto cursu detorqueant, quam qui rubeum, & qui viridem magis quam flavum &c. at qui violaceum omnium maxime. Insuper observare oportet radios luminis in eadem superficie non omnes eodem modo refringi. v. g. radium Solis F. E. non integrum refringi ad L; sed quasi in plures radios diffundi quorum alii refringuntur ad L. alii ad alia puncta inter L. & D. unde patet in phrismate AB. C. G.; & hinc est, quod colores depinguntur per separationem radiorum, & si omnes conjuncti fuerint colorem album constituunt, hinc omnia Corpora naturalia praecipue alba per prisma oculo applicatum spectata ex altera parte colore rubeo, & caeruleo videntur fimbriata. Ex his constat lumen constare radiis inter se dissimilibus, quorum alii magis, alii minus refringuntur proinde refractione separantur: Radii ergo separati sunt radii colorati; qui maxime refringuntur sunt violaceil, qui minime rubri, mediocres flavi, virides, & caerulei, horum itaque radiorum colores non sunt modificationes a repercussu, refractione, aut ullis Corporum qualitatibus ortae, sed proprietates connatae, immutabiles, & ad ipsorum naturam pertinentes. Fig. 48.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
