# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 141

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/141

Siquidem ex unico ictu plures distincte, & interruptae undulationes prodeunt, ut advertere licet in aqua dum lapis in ea projicitur, ergo per tumultum, & reciprocum aeris motum, non per majores undulationes propagari credendus est sonus. Objic. Sonus undequaque diffunditur, ut experientia testis, atque id aliter explicari posse non videtur, quam per aeris undulationes his plane similes, quas in aqua videmus, unde si sonus in aeris motum consistat per undulationes explicandus est. Rest. neg. min. Quia ex uno corporis ictu: v. gr. ex unica campanae percussione fit soni perceptio, at si sonus per undulationes propagaretur non semel tantum, & eodem tenore continuatus, sed pluries, & repetitis undulationum ictibus interruptus perciperetur. Ex his deducitur variorum effectuum explicatio, & I. cum fulgur prius videatur, quam tonitru ad aures nostras perveniat, vulgaris hujus experimenti causa ex parte aeris sumitur qui licet tenuibus, & a se invicem distnctis partibus constet, quia vero illae ramosae sunt, & feriles, una earum mota, non eo ipso istanti succedentes commoventur sed gradatim, adeo ut una pars agitata aliam impellat. Insuper lux in globulorum agitatione consistens velocius ad oculos nostros pervenit, quam tremulus aeris motus, & ideo celerius lux quam sonus percipitur. 2. Cur tormentorum strepitus melius prope aquas audiatur, quia scilicet in locis a flumine dissitis aquae particulae magis rigidae sunt ac densae, & prope flumen motum suum continuatum perseverant. 3. Cur cordae longitudine inaequales diversum sonum edant: byGoog edant: v. gr. sint duae chordae ejusdem crassitudinis, & aequali pondere tensae, sed una alteram longitudine excedat, quae brevior est acutiorem sonum edit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
