# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 147-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/147-2

CAPUT V. De repercussione, vel Echo. VCHO est vocis articulatae, aut modulatae sonus reE flexus, provenit enim a voce graeca ixiis & ideo graece dicitur ὐχῳ. Quapropter Virgilius Echum appellabat vocis imaginem. Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago. ltaque pro complemento hujus Tractatus oportet Echus etiam rationes explicare; dedecet enim Philosophum hujus celeberrimi naturae phaenomenis rationes ignotare; unde Sciendum ad Echum requiri vocis reflexionem: etenim quatuor sunt, quae per lineam rectam incidentia deffecti possunt: lumen, visio, sonus, & auditio; De lumine, & visione in seq. tract. erit sermo: De soni ergo reflexione, quae omnino contraria est pro intelligentia Echus, praestringit praesens explicatio. Ut autem manifestum reddatur, sit sonorum in A; corpus reflectens sit paries CBD; dum igitur sonus ab A quaquaversum dinunditur in oppositum parietem impingit, in qua vocis diffusione licebit concipere innumeras lineas, quarum tres tantum hic depinguntur A B. AC. AD, Secundum quas vox parieti incidit; ideoque lineae incidentiae dicuntur. Harum omnium una AB.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
