# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 147

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/147

Haec igitur sunt, quae de Musica pertractant Philosophi; reliqua ad praxim spectant. Quae deficiunt, videri possunt apud D. Thomam, Ambrosium, & Gregorium. Itaque concludendum cum Marsilio Ficino, quod officium musici est in sono gratiam cantus, in cantu sermonis elegantiam imitari: meminisse etiam motus animi multo magis oportere consonantes esse, quam voces, Incongruus enim, alienusque a musis est musicus, cui dum consonat vox lyraque, mens dissonat. Jubet David, Mercuriusque quandoquidem Deo monente canimus, canemus & Deum. Itaque notitia de Musica aliena non est a Philosopho; quapropter multi eam didicere, ut Socrates, & alii plures, cum afferat maximam animi delectationem.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
