# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 15

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/15

Lucida scilicet Lumen emittentia, ut Sol, & Stellae quae ex materia primi Elementi coaluerint. 2. pellucida scilicet lumen transmittentia, utpote Caelum ex materia secundi Elementi constans, & 3. Opaca, scilicet radios reflectentia quala sunt Cometae, & planetae materiam tertii Elementi ontinentes. Rudigerus, ut dixi, duo statuit prima Elementa ltherem, & Aerem, propter rationes supra assi gnaPhysici Corpusculares uti olim Epicurus, & Demoritus Atomos pro elementis habent, ex quibus omnia Corpora constituuntur pro varia illorum figura, & combinatione, eo quia omnia Corpora in illorum Anahs in minutissimas particulas resolvuntur. Sunt autem Atomi indivisibiles tum propter illarum parvitatem un propter earum soliditatem; simplices etiam dicunta, quia sunt Corpuscula illa prima a Deo creata univensam materiae massam comprehendentia, ideo non malematice sed physice indivisibilia sunt. An tamen isti vera sint elementa ad nos parum interest, nobisque suficit Corpora omnia componi ex Corpusculis; an autem ista sint Atomi Gassendi, vel Cartesii Elementa opus von est definire. Nomulla superest afferre circa Aristotelis, & Carfesi lonunam. Varia fuit Aristotelis fortuna, modo propitia, nodo adversa, ut videre est in libello Joannis de Lauoii. Posterioribus saeculis, cum Peripatetea doctrina pene sola, & unica per universi orbis AcabyGoc Academias recepta esset, Aristotelisque Nomen semper venerabile fuisset, circa tempora melioris lucis quidam insurrexerunt, qui ipsius Doctrinam in dubium revocare caeperunt. Inter illos, qui Aristotelis Philosophiam naturalem impugnarunt, praeter Cardanum, numerandus est Bern. Telesius Nobilis Ncap. lib. 9. de rerum natura, juxta principia propria, contra Aristotelem Parmenides Physicam Anstaurare de duobus rerum principiis a Calido, & Frigido, Coelo, & Terra ac perficere tentavit; quemadmodum multos docuit Baco de Verulamio in singulari libello de princip & orig.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
