# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 150

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/150

Ad Echus itaque formationem praeter reflexionem linearum explicatam praerequiritur ut intervallum inter utrumque sit omnino liberum; quapropter melius sonus sentitur, quando nullae intercedunt arbores, aut herbae &c. ut experientia patet: & ratio est, quia aer celerius movetur per medium omnino liberum, ac patens, quam per medium impeditum, & ideo per lineam normalem nihil debet interponi; alias non Echum, sed bombum, idest vocem confusam formaret; sicut etiam id evenit, quando duae resonantiae sibi invicem occurrunt. Item praerequiritur debita distantia, cujus minima esse saltem debet fere 24. passuum Geometricorum; maxima autem inter sonorum, & reflectens est aequalis dimidiae lineae actionis, quia tanta distantia requiritur, quae tanto tempore a voce percurratur, ut sonus primarius cum reflexus ad sonorum revertitur, ita siluerit, ut eum revertentem non ita superet, quin audiri ab eodem sonoro distincte possit: neque adeo magna, ut reflexus sonus nequeat ad sonorum pervenire. Sit igitur in figura, linea activitatis AB, idest vox sonori A audiatur ultimo in B., dividatur bifariam in C. dico AC esse maximam distantiam, (Fig. 52. Secundum quam ex pariete in C erecto echo reflecti possit ad A, nam pariter hic, atque in luminis reflexione discurrendum est; atqui ex doctrina Catoptricorum tanta esse potest linea radiosa reflexa, quanta eadem esset, si non reflecteretur, sed recta tenderet: vel linea directa, & reflexa simul semper sunt aequales lineae activitatis, v. gr. reflectens in C poterit reflectere reliquum radium CB, & non amplius.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
