# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 157-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/157-2

CAPUT VI. de Beliquis qualitatibus sensibilibus. TLUIDUM ab humido distinguunt fere omnes Peripatetici, ideo humida definiunt, quae siccorum superficiei adharent, & liquida, quae facile alienis terminis difficile vero suis continentur. Quae definitiones non naturam sed effectum hum iditatis, & fluiditatis tantum explicant. Nos autem tanquam duas qualitates distinctas non recognoscimus, sed tantum distinguere volumus per diversos effectus, adeo ut idem sit fluidum, & humidum. Humidum quidem quatenus particulas suas relinquit, quae aliorum poros penetrant; fluidum autem quatenus undequaque movetur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
