# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 160

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/160

Minimae indivisibilesquae partes componentes corpora ita commensurantur suis locis, ut nec majoGog majora, nec minora occupare possint, quia nec una in duabus locis per rarefactionem, nec duo in uno loco per condensationem esse possunt, ergo neque corpora ex iisdem partibus composita, majus aut minus spanam poterunt occupare, quam partes componentes; quare rarefactio & condensatio, non dimensionum ampliatione, aut imminutione perficitur, & profecto quid magis evidens est quam duo puncta materiae in eodem puncto loci citra penetrationem, aut unum punctum materiae in duobus punctis loci esse non posse sine replicatione. Et tamen haec omnia necessario evenirent, si darentur rarefactio & condensatio proprie dictae. Prob. secundo. Per has qualitates rarefactionis, & condensationis proprie dictae non explicatur modus, quo peragitur rarefactio, & condensatio, ergo non sunt in Philosophia admittendae ad hos naturae effectus salvandos. Prob. antec. Si quaeram quomodo eadem materia modo majorem, modo minorem locum occupet ac tantummodo dicatur id contingere per rarefactionem, & condensationem, pura nomina percipio, nec quidquam de novo de naturalibus rebus doceor. Nam id ipsum est quod quaero quomodo scilicet per rarefactionem & condensationem partes corporum sic dilatentur & restringantur, ut totum spatium adaequate impleant absque ulla penetratione, vel replicatione partium: hoc autem per ea qualitatum nomina non explicantur. Secunda Conclusio, Rarefactio fit extensione pororum. Condensatio contractione corundem. Prob. primo. Ex eo quod Corpus habeat partes per amplius spatium dispersas rarefactum dicitur, & ex eo quod habeat partes in angustiori spatio unitas dicitur densatum: sed corpora habent partes per amplius spatium dispersas ob solam extentionem pororum, quos subeat vel rarior aliqua materia. vel vacuola: ergo rarefactio sit extentione, condensatio vero contractione pororum; unde quod Aristoteles in Categoriis capite 8. dicit Densum ex eo quidpiam est, quia partes ipsius sibi propinquae sunt, rarum autem ex eo, quod inter se distent. Confirmatur primo.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
