Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 161
Unproofread scanNot analysed yet
Quia omnis sensibilis rarefactio &condensatio perficitur per expansionem, vel diminutionem raritatum, sic spongia manu compressa condensatur, &per aeris, aquae, alteriusve subtilis materiae ingressum, rarefiunt; Econtra Metalla &saxa, aliaque dura corpora, nec rarefiunt, nec condensantur, quia partes firmiter adhaerent, quod oppositum evenit in Corporibus fluidis. Obuc. primo. Non potest assignari corpus, per cujus ingressum corpora rarefiunt, ergo. Resp. Evidens esse dari Aerem, Calorem, Lucem, Aethereamque substantiam, quae perpetuo motu agitantur, omniaque vel solidissima corpora suarum partium exilitate pervadunt. Quaecumque tandem opprimat est eorum motuum causa. Obiit. secundo. Rarum est parum materiae in magno spatio; Densum est multum materiae in parvo spatio sed parum materiae esse in magno spatio est materia esse sub magnis dimensionibus; &multum materiae esse in parvo spatio, est eandem materiam esse in parvis dimensionibus, ergo rarefactio sit ampliatione dimensionum materiae, non vero pororum, &condensatio restrictione cmensionum, non vero pororum. Resp. In rarefactione Materiae esse in magnis dimensionibus, &in condensatione in parvis, non quia eadem mattria proprie secundum suam entitatem dilatetur, aut restringatur sed quia ob dilationem vel restrictionem partium eadem materiae entitas simul cum intermix: is spatiolis, modo majori modo minori loco commensuratur: duo ergo superiores definiones Rari &Densi esse morales non essentiales. Obic. 3. Si &c. Corpora cum rarefiunt non mutarent gravitatem; sed defacto mutant ut patet in aqua quae dum rara fit, &in vapores resolvitur, deperdit gravitatem, qua de causa ascendit, ergo &c. Resp. Aquam in vapores attenuatam, non variare graviTom. III. pogl gravitatem specificam; ideo autem sursum ascendit, quia ejus particulae cum rariori corpore, puta cum igne admiscentur, ex qua mixtione resultat moles minor gravitatis specificae, quam alia moles aequalis aeris puri, eo pacto, quo ex plumbo, &subere simul completis efficitur Corpus minoris gravitatis specificae quam aqua, quamvis Plumbum retineat totam suam gravitatem specificam.