# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 162

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/162

CAPUT VII. De Diaphaneitate, & Opacitate. DIAPHANUM a Diaphaneitate constitutum illud corpus dicitur, quod visionem non terminat; nimirum quod oculum inter & objectum constitutum objecti visionem non impedit, aut saltem transitum luci praebet. Talia sunt christallus, Aqua, Aer &c. Opacum vero ab opacitate constitutum illud corpus dicitur, quod visionem terminat; nempe quod impedit transitum lucis, & positum inter oculum & objectum, istud videri non permittit. Inquirendum hic subit, unde corporibus adveniat, quod posita inter oculum & objectum impediant, vel non impediant objecti visionem; quod idem est ac inquirere, in quo sita sit diaphaneitatis, & Opacitatis natura; censent Peripatetici more suo diaphaneitatem, & opacitatem esse formas accidentales corporibus entitative superadditas, quibus mediantibus valent corpora impedire, vel non impedire transitum visionis; contra quos dicimus Diaphaneitatem nil aliud esse, quam talis partium dispositio, ob quam poris tam tenuibus, ac crebris, corpora perforentur, ut in omnem partem transmittendo lumini sint accomodata. Prob. Conclusio ex alibi probandis. Lux est Corpus tenuissimum, substantiale, non differens a calore, & gne: sed nequit, saltem naturaliter, unum corpus, quamquanvis tenuissimum compenetrari cum alio, & idem prorsus spatium, occupare: ergo nequit lux cum alio corpore compenetrari: sed nisi diaphaneitas consistat in multiplicitare, & coordinatione pororum transmittendo in omnem partem lum ini accomodata, cum lux diaphana pervadit, compenetraretur cum iisdem, ergo dicendum est diaphaneitatem in alio non consistere, quam intali dispositione partium, per quam corpora ita coordinatis, & crebribus poris perforentur, ut in omnem partem transmittendo lumini sint accomodata.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
