# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 163

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/163

Confirmatur. Nisi ita diaphaneitas explicetur non appatet primo, cur diaphana in parva quantitate, condant opaca in quantitate majori Ratio eadem est: quia per appositionem plurium diaphanorum novi semper pori obcluduntur in quorum continuata serie consistit diaphaneitas, secundo non apparet, cur luminis pars per diaphanum transmittatur, & pars reflectatur; quod solum ex eo provenit, quia illi tantum radii luminis transmittuntur, qui occurrunt in poros per rectam lineam dispositos; Illi vero radii, qui in solidas partes impingunt, reflectuntur, unde nulla reperitur Christallus, quae aliquam radiorum partem non reflectat Quod vero dentur multiplices pori in cunctis corporibus suadetur Primo: quia nullius corporis superficies est perfecte complanata, ut ex eo arguitur, quod glutino corpora omnia sibi semper adhaerere possunt; etundo. In plantis manifestissimi sunt pori, cum ex eorum truncis educto humore visibiles sint; tertio. In animalibus sudor poros indicat; quarto. In corporibus diaphanis ex eo probantur pori, quod in cujuslibet laevigaissimi speculi superficie muscae inhaereant, & deambulent, quia scilicet parvulos pedes poris immittunt iisque adhaerent. Objic. in contrarium. Quaelibet pars christalli illustris, & perlucida apparet; ergo si diaphaneitas provenit er libero transitu lucis quamvis non inveniat duri corporis occursum, dicendum erit aliud christallum non esse quam coordinationem pororum, absque ulla parte dura, & impediente lucis transitum, quod tamen est falsum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
