# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 165

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, TRACTATUS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/165

TRACTATUS IV. DE CORPORIBUS CAELESTIBUS. NTER ea, quae benignissimus Dominus humano generi impertitus est bona non postremum tenet Plocum Astronomia; quae mirabilem Naturae armoniam, qua rerum omnium creatarum compages ac machina constructa cohaeret, perscrutatur, & observat. In hac Scientia magni Heroes a primis Mundi incunabulis sibi elaborandum duxerunt, adeo ut Astronomia semper fuerit Regum, & Imperatorum Doctrina; unde Chaldaei, Magi, ac Philosophi, plurimum auctoritate, ac gratia apud priscos Reges valuerunt Absurdum enim putabant hi Reges mundo imperare, mundumque habitare; & quid sit mundus nescire. Astronomiae praestantia exinde patet, quod nulla est naturalis Scientia, quae ad Dei cognitionem magis actedat, quam Syderum motuumque caelestium contemplatio, cum dicat Psalmista: Coeli enarrant gloriam Dei. Astronomia mentes hominum tot sublimioribus speculationibus, & tot tantisque, tamque dissitis Corporibus mirifice delectat, summaque recreat jucunditate Certitudine, & evidentia demonstrationibus ne geometricis quidem caedit, usu latissime patet, & amplitudine subjecti per omnem mundanum spatium evagatur. Tribus Tractatibus nos breviter totam Syderum Doctrinam comprehendemus. Primo videlicet agemus de Sphaera; secundo de Mundi Sistemate, & Planetarum, ac Syderum natura, ac Theoria Tertio denique de Chronologia, seu Doctrina Temporum. Astronomia pars est Cosmographiae; quae est Scientia descriptionis universi, cujus partes sunt Astronomia, quae est Syderum, & Planetarum descriptio, Secundo Geographia, quae est globi Terraquei descriptio. Tertio Corographia, quae est Descriptio Provinciarum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
