# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 169

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/169

Calidius Platonicus super Timaeum asserit per mundi animam a Platone intelligi id, quod Christiani Spiritum Sanctum appellant; quod & confirmat S. Cyrillus loquens contra Julianum, ubi loquens de Spiritu Sancto haec verba habet. Quem & animam mundi dicit Plato & Pariter Cicero in quaestionibus academicis. Ex qua sententia profluit absurdum nonnullorum dogma, quod Deum esse mundum asserit. Mundum animatum esse praeter Ethnicos etiam Viri doctissimi Christiani asseruerunt; Habuit enim inter Patres patronum Origenem hoc dogma. Dubitavit Augustinus utrum animal mundus sit, nec ne? quare pro hujus quaestionis majpri dilucidatione sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
