# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 174

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/174

In apta superiorum, & inferiorum collocatione, eaque naturae rerum convenientissima. Gravissimum enim, & impurissimum corpus quasi basis universi, Terra in imo est collocata, contra vero naturae corpora purissima, & defecatissima, nempe sydera supremum mundi spatium occupant, & ab imi consortio per quam longissime separata; quae mediae puritatis sunt inter extrema veluti aptissima vincula interjaceat, ut aer, & aqua, quorum ille Syderum vim in terram devehit, omnemque inanem mundi hiatum prohibet, ista terrae se undequaque insinuat, & foecunditatem praestat. In mira omnium proportione, quae divinam Dei Bonitatem, Sapientiam, ac Omnipotentiam praedicat, cum ab imo ad summum usque harmonice, atque convenientissime assurgat; Unde Coelius lib. 1. c. 2. refert, a peritioribus deprehensum esse in Mundi creatione De un usum esse Arithmetica, Geometria, & Musica. Arithmetica in numero rerum, Geometria in Mensura, Musica in pondere. In omnium sibi invicem ministrantium ordine, & nexis: qui plane admirandus est. Omnes siquidem universi partes mutuas sibi tradunt operas in depraedicando divinam Gloriam, & hominum commodis promovendis. Sydera enim benigno calore terram fovent, aquae humectant; Temperatus caloris, & humoris concursus faecundat; foecundata innumeras plantas e sinu copiosissime effundunt in animantium usus, ac denique tanta est connexio inter unam, & aliam partem universi, ut una sublata totum universum collapi sit necesse. Ex quibus omnibus magis declaratum apparet, quam certa, ac stabilis sit nostra de Mundi forma sententia. CADe Mundi finitate, & extensione.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
