# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 178

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/178

Scriptura enim omnia Creationis opera, quam accuratissime describens multorum mundorum mentionem nuspiam fecit; Moses nonnisi unum describit, nonnisi unum dilexit Deus, nonnisi uni Filium suum dedit, unde Scriptura de mundo sic dicto loquens unum nominat, non hunc, vel illum, consequenter plures mundos adstruere est contra veritatem Scripturae pugnare. Prob. 2. Ratione: ubi est subordinatio omnium causarum efficientium ibi est vera unitas, sed in mundo adest ista subordinatio causarum, ergo mundus est unus. Probo minorem Primus omnium rerum motor Deus est, nam a Deo Coeli, & Syderum cursus reguntur ex tali motu oriuntur diversae tempestates, ex quibus omnes varietates, tum Coeli, tum Terrae. Ex elementis motu coelesti commotis, ac alteratis varia mixta tam animata, quam inanimata efficiuntur, ut ipsa testatur experientia. Ab homine denique inferiorem hunc regi mundum, maxime vero bruta res ipsa loquitur, ergo omnes causae invicem sunt sapientissime subordinatae, & consequenter vera unitas in ipsis reperitur. Ex qua subordinatione perfecta harmonia derivat, qua una res alteri inservit, & omnes simul concurrunt ad totius Universi conservationem, & pulchritudinem. Inferloribus enim tenebrosis, & frigidioribus superna calida, & lucida calorem, & lucem infundunt, ut ex totius naturae usu omnia temperentur. Terram per se sicciorem interluit mare, & supernae rigant pluviae, ut conveniente facta temperie Plantae ex ea nascantur in hominum, & brutorum usus, & sic loquendo de singulis. Quae omnia eorum opinionem omnino falsam demonbyGoc monstrant, qui mundum unum esse negant propter tam dissimiles naturas in ipso contentas.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
