Latin
SECTIO SECUNDA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 180
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO SECUNDA. De Coelo. OUM hactenus universum, ac totius compagem sub generali Mundi notione inspexerimus, nunc ad nobilioris ipsius partis, Coeli videlicet, considerationem mentem nostram avocare non erit inutile, praesertim quia de omnibus Planetis, eorumque motibus peculiarem sermonem habere debeamus, unde prius generalem Coeli Ideam efformare necesse est, ac ejus naturam diligenter inquirere. CAPUT PRIMUM. De Cooli definitione, varia nominis etymologia, &materia. COelum optime definitur: Corpus coeleste omnium naturalium maximum, &subtilissimum a Coelo Empireo ad Terram usque est expansum, Stellarum, meteororum, &volatilium lationibus subjectum. Hoc Corpus Coelum dictum putat Isidorus libro 2. cap. 3. Orig. eo quod tanquam coelatum vas impressa lumina habeat stellarum, veluti signa. Nam Coelatum dicitur vas, quod signis eminentioribus refulget: Apulejus cum Chalcidio dici putat; quod sit finis altitudinis. Nonnulli ex Graeca appellatione, quae videre significat Coelum appellatum esse contendunt, quia omnium mortalium oculi in id convertuntur, estque Corpus contemplatione dignissimum. Quaestio de Coeli materia in scholis est vexatissima. Peripatetici negant. Coelum habere materiam cum elementis communem, proinde ipsum perdurissimum, ac adamantinum faciunt, &incorruptibile, seu inalterabile statuunt. Nonnulli ex veteribus, ut Trismegistus, Plato, Pytagoras, &alii Coelum ignea materia praeditum defenderunt, quibus &recentiores nonnulli accessere, ex eo quod lucem habeat &velocissimi motus sit, calefaciat coloremque rutilum prae se ferat. Diogenes aereum illud facit, quam sententiam amplexi sunt philosophi nonnulli Clarissimi ex recentioribus, &excellentissimi Mathematici, ut Joannes Pena Gallus. Kepplerus Mathematicus Caesareus, &ut scribit Hurtadus disput. 1. de Natura, &Essentia Coeli sect. 2. §. 13. haec communis est nostrorum Temporum Astronomorum Sententia, qui cum Coelum aereum statuant, ipsum pariter alterabile faciunt, idque invictis rationibus, atque experimentis demonstrant, quod ut clarius evincatur cum ipsis, sit