# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 181

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/181

ASSERTIO. Celi materia est atr, proinde Coelum variis est obnoxium alterationibus. Prob. 1. In quo tanquam in subjecto Stellae sunt collocatae, idest Coelum Syderum, atqui in aere Stellae sunt collocatae, ergo aer est Coelum Syderum, proindeque Colum naturale nullum est nisi aereum. Probo minorem evidentissimo, ac insolubili argumento ex Sacra Scriptura deducto. In nostra vulgata Geneseos cap. 1. verl. 6. & 7. haec leguntur. Dixit quoque Deus, fiat firmamentum in medio aquarum, & dividat aquas ab aquis, & fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento ab iis, quae erant super firmamentum. A Pagnino in sua versione ab omnibus pro accuratissima habita a textu hebraico ita verba capitis laudati vers. 6. & 7. vertuntur, & dixit Deus fiat expansum in medio aerum, & dividat aquas ab aquis, & fecit Deus expansum, & divisit aquas, quae erant sub expanso ab aequis, quae erant super expansum. Pariter in nostra vulgata eodem cap. 1. vers. 17. haec leguntur postquam facta fuit mentio de Syderibus, seu luminaribui; Et posuit ea in firmamento Coeli, ut lucerent super terram ex quibus ita demonstratur veritas minoris propositionis. Ex allatis Sacrae Scripturae locis expansum, reu Firmamentum, aut Coelum, quod omnino idem est, ut constat ex collatis versionibus, secundo die factum est subjectum Stellarum, ut ex ipsa Script. habetur vers. 17. laudato, atqui aer est expansum secundo die factum, ergo aer est subjectum Stellarum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
