Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 183
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter quam quod Scriptura, si bene perpendatur nonnisi unius expansi meminit, licet eidem duos praecipuos assignet usus, recipere videlicet in se Stellas, no in vacuo, &inani volitent, &disterminare aquas superiores ab inferioribus. Duo igitur essentiis distincta expansa, &discontinua, seu contigua tantum in mundum inducere, &postea necessariis consequentiis ex Scriptura petitis, vel evidentibus rationibus non probare futilis est excogitatio, &Philosopho prorsus indigna. Observandum tamen est pro majori intelligentia hujus quaestionis, quod quamvis una, &eadem sit hujus expansi materia, nempe aer, tamen quo magis terrae vicinior, eo magis est crassior, &impurior, quo magis a terra recedit, eo magis purior adeo ut ille, quem coelum appellamus sit omnium limpidissimus, subtilissimus, ac purissimus aer, quae differentiae cum sint tantum accidentales, sequitur, quod una pars aeris essentialiter non differat ab altera, totumque Coelum aereum esse. Probationes physicas, &astronomicas, quae ad nostrae assertionis veritatem comprobandam afferri possent, inferius usurpabimus, ubi Coelos fluidos esse ostendemus. Objic. 1. Inferiora mundi corpora in sedibus, &domiciliis diversis sunt collocata, quod eleganter ita a Vigilio fuit expressum. Astra tenent coeleste solum, formasque Deorum. Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae. Terra feras coepit, volucres agitabilis aer ergo a fortiori coelestia, purissima, ac perfectissima Coeli iydera habebunt sedem ab inferioribus omnino diversam, ac ipsis tantum propriam. Resp. dist. cons. Sydera habebunt sedem diversam a piscibus, &animantibus Terrae; diversam, concedo, ab avibus subdistinguo diversam essentialiter, nego, accidentaliter, concedo.