# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 184

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/184

Certum est sydera esse collocata in sede diversaa piscibus, & animalibus terrestribus, cum alteri in aqua, alteri in terra versentur; Sed falsum est, quod aves non habeant eandem essentialiter sedem cum syderibus, licet accidentaliter diversam, ut supra dictum est; Nec ulla est implicantia, quod in una sede diversa sint collocata, videmus enim aves modo in aerem ferri, modo in terra consistere, ergo ex adducto argumento non potest quid convinci contra nostram assertionem Scripturarum argumento validissime firmatam. Objic. 2. Imagines corporum coelestium in Coelo non refringuntur, in aere refringuntur, ergo alia est aeris, ac Coeli natura. Resp. nego ant. In Coelo enim imagines visibiles refringuntur, & non refringuntur secundum diversas ejus partes; Unius enim corporis homogenei pars una potest esse purior & defaecatior, alia impurior ob corporis alicujus impurioris admistionem, adeo ut una speciem visibilem refringat altera non refractam trasmittat. Objic. 3. Coelum non est alterabile, aer est alterabilis, ergo aer non est materia Coelestis. Solutio hujus argumenti patebit ex demonstrationibus, quibus nunc probare conamur, Coelum variis obnoxium esse alterationibus, quod erat secunda assertionis pars: & primo Prob. Ex quamplurimis experimentis praestantissimorum virorum, & historiis. Primum enim referente D. Aug. ex Varrone Ogygis temporibus, qui multis ante Aristotelem saeculis Thebis regnaverat, in Coelis mirabile extitisse portentum; Stellam Veneris nobilissimam mutasse colorem, magnitudinem, figuram, & cursum. Deinde post Aristotelem Hipparchus astronomus peritissimus annis ante Christum natum circiter 125. observavit in Coelo novam Stellam esse natam, qualem anno post Christum natum 1572. in Cassiopaeae sydere nostra spectavit aetas, de qua Patricius sensit fuisse aetherem, hoc est Coeli substantiam in flammam condensatam, & istam Stellae repraesentasse speciem, quae tamen consumpta flamma evanuerit, unde subjicit. Sol eredibzy G Google ergo, & stellae, & coelestia corpora & passa sunt, ἐ pati possunt, & alterationem & ortum, & interitum & naturali causa, & divina Conditoris voluntate & quod ita fuerit, constat ex eo, quod improbabile omnino est, a Deo ex nihilo illam stellam fuisse creatam, vel a Deo cum caeteris ab initio fuisse creatam, & ob lucis debilitatem ad illa usque tempora occultam.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
