# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 187

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/187

CAPUT II. De Caeli fluiditate, ae humiditate. UM hactenus demonstraverimus Coeli materiam esse aerem, sequitur ex consequenti ipsum fluidum ese, sed cum Peripatetici constanter hoc negent, opere pretium est, ut hoc diffusius demonstremus, & alia e parte cum aereum ipsum faciamus, inutile non erit inquirere an humidum sit, nec ne? quapropter sit ASSERTIO. Colum est fluidum, non vero humidum. Coelum esse fluidum constanter inter quamplurimos alios demonstrant quatuor excellentissimi Mathematici, Pena, Tycho Brahaeus, Rothmannus, & Kepplerius. Rationes vero sunt Prima: Pates totius homogenei ejusdem naturae sunt inter seu expansum est totum homogeinter se, Coelum neum, ergo partes ejus sunt ejusdem naturae inter se; atqui pars Coeli inferior est fluida, & dissipabilis, ergo & superior.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
