Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 195
Unproofread scanNot analysed yet
An impossibile erit Divinae Omnipotentiae, Caelum ita constituisse, sicut de facto constituit, ut praeter conservationem in tali dispositione nil aliud, ut necessarium requireret, ad omnes motus, qui in ipso peraguntur, perficiendos? Convertant igitur se ad Divinae Omnipotentiae, &Sacrae Scripturae considerationem omnes isti, qui hoc sentiunt, &sicuti a Deo recognoscunt absque ulla assistente intelligentia, &maris motus, &tam diversa, quae in terra conspiciuntur, ita Caelorum motus non Angelo assistenti, sed Deo per se ita ordinanti tribuere oe graventur. Et hoc satis sit pro hujus sententiae confutatione, &pro confutatione eorum, qui etiam audent asserere hanc Intelligentiam non solum esse assistentem, sed etiam formim Fuerunt nonnulli etiam, qui Caelum animatum esse contendebant, &sic Caeli formam informantem animam faciebant, quae sententim olm fuit Celeberrima, unde Theophrastus apoit, n esse philosophum, qui Caelestibus abneget vitam: A Childaeis primo promulgata fuit haec opinio ab Aegyntiis approbata, a Platonicis per totam Graeciam disseminata. Arabes quoque cum Academicorum, &Stolcorum schola nec non &Origenes amplexi sunt; quae quamvis hodie infrequens sit, tamen cum nonnulha, quae explicatione indigent majori, ab hujus sententiae propugnatoribus afferantur, ipsam breviter perpendemus, quapropter sit